# In Psalterium Expositio 1.26.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.5

Vers. 5. Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Potuerant castra consistere, et in praelia non coire. Sed nunc ipsum saevum certamen adjicit, ui nihil eorum metuere videretur quae terribilia putat humanitas. Si exsurgat, id est si subita in me concertatio, quasi fervens procella prosiliat, in eo potius sperabo victoriam. In praeliis enim concitatis gloria vincentis semper apparet. Nam virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine, sicut superius dixit: In tribulationibus dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et respiciendum quod et iste versus sic habet in capite, sicut ille prior. Quae figura dicitur anaphora, quoties unum verbum per commatum principia repetitur; quod et in capite psalmi constat effectum, id est, Dominus, Dominus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
