# In Psalterium Expositio 1.28.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.1

Psalmus David in consummatione tabernaculi. Quoniam praecedentia verba jam nota sunt, restat ut consummationem tabernaculi paulo diligentius perquirere debeamus. Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae catholicae, que jam per tetum orbem probatur esse constructa. Tabernaculi enim nomine in hoc mundo posita declaratur Ecclesia, quae contra carnalia vilia bella gerens, merito expeditionalis habitaculi nomen accepit. Quapropter hunc psalmum Christiani dogmatis honore pollentem, post perfectionem generalis Ecclesiae, in laudem Spiritus sancti propheta decantat; ut quia tanta res per prophetas et apostolos beati praedicatione completa est, competenter ejus laudibus ornaretur. Est enim totus psalmus Spiritus sancti laude plenissimus, et per varias allusiones praeconia ejus majestatis exsolvens. Hoc est quod oratores dicunt demonstrativum genus, quando per hujusmodi descriptionem ostenditur aliquis atque cognoscitur. Sed quid de illo a quoquam congrue poterat dici, nisi quod de se ipse dignatur effari?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
