# In Psalterium Expositio 1.28.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.12

Vers. 8. Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam. Septimum dicit Spiritum timoris Domini. Cervi enim sunt timidi quidem, sed venenosa sorbentes. Et merito illis comparati sunt, qui et Divinitatem timent, et contraria quaeque devorant; nec ab eis possunt decipi vel noceri, qui adversum Ecclesiam Dei, fellita noscuntur altercatione resistere. Consignatus est, ut superius diximus, Spiritus septiformis, quem et supputatione facile colliges, et operatione cognosces. Sed hunc Spiritum sanctum unum atque eumdem debemus accipere, cujus has quas diximus, testante Isaia (Isa. XI, 2, 3), septem constat esse virtutes, id est spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus consilii, spiritus virtutis, spiritus scientiae, spiritus pietatis, spiritus timoris Domini: distribuens unicuique prout vult. Nec moveat quod ubique vocem Spiritus sancti dicit esse sermonem; hoc enim verbum universae Trinitati constat aptatum. Nam Patris legimus vocem, cum dicit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Item Filii dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Similiter et in Actibus apostolorum de Spiritu sancto legitur: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Sed banc communionem verborum sanctissimus Augustinus contra Arianos scribens (Serm. 191, de SS, Trinit.) in uno libro utili adunatione collegit, ut aequalitatem substantiae, vel potentiae individuae Trinitatis omnis prudens possit agnoscere, quando et ipsa verba probat esse communia. Revelavit etiam timor Domini condensa, quando ignoratione deposita, ad intelligentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in Ecclesia ejus omnes referunt gloriam, prout unusquisque praefati Spiritus septiformis dona suscepit. Gloria enim, sicut dictum saepe meminimus, laus est facta celebratione multorum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
