# In Psalterium Expositio 1.28.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.28.5

Vers. 3. Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Venit ad ordinem secundum, in quo per figuram epimone, quam superius diximus, frequenter per capita versuum unum repetens verbum, praeconia Spiritus sancti septenaria virtute concelebrat; quod suis locis, juvante Domino, conabor exponere. Primus iste ejusdem rei versus est, vox Domini super aquas, id est Spiritus sapientiae. Ipse enim legem condidit qua credentium turba regeretur; nani leguntur tabulae Testamenti digito Dei scriptae (Deut. IX, 10); digitus autem Dei specialiter intelligitur Spiritus sanctus. Quod vero dixit: Super aquas, populos significat, sicut et alter psalmus ait: Salvum me fac. Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII, 2); et in Apocalypsi legitur: Civitas sedens super aquas multas (Apoc. XVII, 1). Quapropter istis allusionibus hoc significari manifestum est Spiritum sapientiae legem populis condidisse. Sequitur, Deus majestatis intonuit. Hoc etiam pertinet ad Spiritum sapientiae. Dicit enim quando diem judicii praedicavit, cum gehennae poenas inaestimabili terrore praedixit, ut non tam loqui quam intonare videretur. Subjunxit etiam, Dominus super aquas multas, id est super populos gentium diversarum, quas prophetarum atque apostolorum praedicatione lucratus est. Sic et in isto commate populos significavit, quos etiam intelligi superius maluit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
