Latin
1.28.6 to 1.28.7
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Vox Domini in virtute. Miranda brevitas, tria verba quam magnam explevere sententiam! Vocem Domini in virtute, Spiritum dicit intelligentiae, qui adversaria cuncta dejicit atque prosternit, sicut legitur: Et non est qui possit resistere voluntati tuae (Esther. XIII, 9). Merito ergo Vox Domini in virtute esse dicitur, cui nullis obstaculis obviatur. Vox Domini in magnificentia. Hic Spiritus consilii redolet. Quid enim illo magnificentius, qui corde illuminato sentiri facit, ut appetantur bona, et pessima quaeque fugiantur; praestatque ut de impio perficiatur pius, de captivo liber, de servo filius? Quod illis provenire non dubium est, quos Spiritus sanctus potentia suae majestatis invisitat.