# In Psalterium Expositio 1.29.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.29.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.29.8

Vers. 6. Ego autem dixi in mea abundatia: Non movebor in aeternum. Postquam de resurrectione sua gratias egit, et sanctis psalmodiam salutariter imperavit, secunda narratione redit ad passionis suae gloriosissimam causam; et quae illo tempore secum cogitaverit, pius doctor edicit. Nunc videamus quae sit ista abundantia, per quam se nullatenus movendum esse profitetur. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro facium est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Quid enim illa gratia copiosius, quae habere meruit plenitudinem Deitatis? Sicut dicit Apostolus: In quo habitavit omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), id est verissime, substantialiter atque perfecte. Jure ergo dicebat, in aeternum se moveri non posse, cui sua majestas confidentiae dona praestabat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
