# In Psalterium Expositio 1.3.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.1

Psalmus David cum fugeret a facie Abessalom filii sui. Abessalom dum patrem suum David crudeliter insequeretur, mulae impetu perductus in condensam quercum, ramis ejus colla nectentibus, in acris sublimitate suspensus est, quadam praefiguratione dominici traditoris; ut sicut Judas innodatus laqueo vitam finivit, ita et persecutor David constrictis fancibus expiraret. Testante autem Regum historia psalmus iste quinquagesimo actu posterior est: quoniam post culpas adulterii et homicidii Abessalom filii ejus persecutio noscitur contigisse; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. Tenere enim illum locum tertium oportuerat, qui et sanctae Trinitatis potentiam, et triduanae resurrectionis in se mysteria continebat. Nam per liberationem David resurrectio Domini congrue significatur; ut animi Christianorum tali exemplo roborati, in adversis casibus constanter erigantur. Simile est et illud quod Octateuchus legitur ante Job, cum post multos annos Moyses exstitisse noscatur. Quapropter non secundum existentiam temporum, sed pro qualitate dictorum ordo plerumque ponitur lectionum. Memento autem alios esse psalmos, qui passionem et resurrectionem Domini breviter tangunt; alios vero qui distinctius apertiusque declarant, sed praesens, eorum primus est, qui haec breviter dicunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
