# In Psalterium Expositio 1.3.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.10

Vers. 6. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus: quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Non quia Deus dormiens aut recubans excitatur, sed Scripturis divinis mos est ad exprimendam causam per tropologiam ex nostra consuetudine aliquid de Deo dicere. Tropus autem est dictio ab co loco in quo propria est, translata in eum locum in quo propria non est. Salvum me fac, Deus meus. Hoc de resurrectione dicitur; non enim declinare vitae hujus patiebatur occasum, qui erat humano generi profuturus. Adversantes autem, non solum ad mortem pertinet, sed etiam ad haereticas quaestiones, qui sine veritatis studio catholicas regulas pravis dogmatibus insequuntur. Et merito tales caecitate mentis percutiuntur, qui se perversis desideriis miscuerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
