Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes peccatorum contrivisti. Id est detrahentium verba mordacia, qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo. Et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur; quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adbibita detractione corrodunt. Quamvis hoc et ad Judaeos possit aptari, qui dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 12). Contrivisti, hoc est ad nihilum perduxisti. Nam revera contriti sunt, quando ipsum cognoverunt in gloriam resurrexisse, quem nisi sunt, humanitate despecta, trucidare.