# In Psalterium Expositio 1.3.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.13

Conclusio psalmi. Brevis quidem psalmus, sed maximam paganorum destruens pravitatem, quae putat gloriam supernae majestatis, ad humilitatem non potuisse descendere passionis. Insipientes, quorum sensus inde confunditur, unde mundus noscitur esse liberatus, sicut dicit Apostolus: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Nunc consideremus quemadmodum coelestis philosophiae verus ordo prolatus est, ut primus psalmus Christi Domini moralem, secundus naturalem, id est substantiam humanitatis et deitatis; tertius de resurrectione ipsius loquens, inspectivam quodammodo contineat partem: quae ratio per omnes Scripturas divinas decurrit. Inde et Isaac patriarcha tres puteos fodit, demonstrans praecepta Domini doctrina triplici contineri. Sic et Sapientia monet (Prov. XXII, 20) ut describamus ea nobis in corde tripliciter, et reliqua. Quas partes in subsequentibus psalmis facile poteris, aut mixtas, aut sigillatim positas, etiam non admonitus lector agnoscere. A nobis enim frequenter ista non exigas, quibus noviter multa dicenda sunt. Hujus autem psalmi calculum edocet sancta Trinitas, quae licet naturam habeat inseparabilis unitatis, tribus tamen eam manifestum est constare personis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
