Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Secundi psalmi hoc quasi simile videtur initium. Sed illic interrogatio increpantis est, hic autem admiratur contra se populos excitatos, qui ad eos cognoscitur venisse salvandos. Dicendo, Tribulant me, ostenditur de amplius illorum caecitate doluisse, qui salutare suum obstinatis mentibus respuerunt, sicut in trigesimo quarto psalmo dicturus est: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae (Psal. XXXIV, 12).