Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. Susceptor secundum formam dicitur servi; hominis enim susceptio, est Verbum caro factum. Quapropter gloriam suam et exaltationem capitis sui caro dicit, quam suscepit omnipotens Verbum, ut divina humanaque substantia una esset sine aliqua confusione persona. Hoc etiam ad Pelagianos pertinet destruendos, qui putant hominem aliquid per se efficere posse quod bonum est. Nam quis, rogo, sibi ad bene agendum sine divinae gratiae largitate sufficiat, cum humana natura per gratiam, qua unita est Deo, ad Patris sit dexteram collocata? Quod beatus Augustinus in Enchiridio more suo latius et utiliter explicavit (Cap. 35 et seq.) . Factum est autem hic pulcherrimum schema, quod Graece dicitur auxesis, quae addendo quaedam nomina per membra singula rerum augmenta congeminat. Dicit enim: Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, el exaltans caput meum. Hoc etiam latius designat Apostolus dicens: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? etc. Huic vicina est figura quae dicitur climax, Latine gradatio, quando positis quibusdam gradibus, sive in laude, sive in vituperatione semper accrescit. Sed inter utraque schemata hoc interest, quod auxesis sine ulla iteratione nominis, rerum procurat augmenta, in climace vero necesse est ut postremum verbum, quod est in primo commate positum, in sequenti membro modis omnibus iteretur sicut est illud Apostoli: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 4, 5).