# In Psalterium Expositio 1.3.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.7

Vers. 3. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Cum dixit, mea, demonstrat orationis propriae sanctissimam puritatem. Non enim illius integritatem aliqua imago phantasiae poterat impedire, ut caeteris mortalibus infirmitate carnis plerumque subripitur. Quod autem dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, hoc evangelica verba declarant, ubi ait Filius: Pater, glorifica Filium tuum (Joan. XVI, 1), etc. Nam quod dixit, mea, indicat quod ipse locutus est etiam per prophetas. Illud vero quod sequitur, et exaudivit me de monte sancto suo, et hoc Evangelii textus exponit, ubi vox ad eum facta est: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 20). Per montem siquidem et ipse Dominus, et sancti ejus, et Ecclesia diversis quidem locis aptissime significantur. Hic tamen dictum intelligendum est de monte, id est de divinitatis excellentissima summitate;·sicut et alius psalmus dicit: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). AEquum enim fuerat ut natura humanitatis assumpte, quae in terris singulare patientiae monstravit exemplum, in coelis acciperet creaturarum omnium principatum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
