# In Psalterium Expositio 1.3.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.3.8

Vers. 4. Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Venit ad secundam partem, in qua dubitantium corda roborantur, ut crederent cum confestim resurrecturum, quem visuri erant impiorum munibus crucifixum. Dormivi, dixit, quia ceferiter resurrexit; quod fit in somno isto vitali, ubi non vitae terminus, sed temporalis requies invenitur. Soporatus sum, securam significat pausationem; non sicut impii qui in mone quatiuntur, quos inquietat jugiter conscientia peccatorum: sed soporatio ista fuit sacri corporis beata dormitio. Exsurgere autem, est cum alacritate resurgere; quippe quia caro, mortalitate deposita, immortalitatem sumpsit, et gloriam sempiternam. Sed quare exsurrexerit, evidenter exponit, Quoniam Dominus suscepit me. Natura enim humanitatis per se non potuisset propria virtute resurgere, nisi eam divina omnipotentia suscepisset, sicut ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
