Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Non timebo millia populi circumdantis me. Timere non potuit iniquum populum, cui erat in sua divinitate praesidium; scriptum est enim in Evangelio, quia in passione magna eam populi multitudo circumdedit. Nam quod dicit: Non timebo, nen significat se non esse morituram, sed mortem formidare non poterat, quam triduanam, et mundo profuturam esse praesciebat.