# In Psalterium Expositio 1.30.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.1

In finem psalmus David. Verba quae titulus continet, ad Dominum Christum frequenter diximus esse referenda, cui totus psalmus aptandus est, quando ejus passionem resurrectionemque decantat. Loqui enim ex nostra humilitate dignatus est, qui etiam sustinuit humani corporis passionem: per sua nos eloquia bonus Magister erudiens, ut et nos imitantes rerum coelestium disciplinam, humiles ac devoti nostri capitis dicta sequeremur. Intuendum est vero psalmum hunc quartum esse eorum qui de passione et resurrectione dominica breviter faciunt mentionem·

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
