# In Psalterium Expositio 1.30.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.14

Vers. 12. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Hinc est illa conturbatio carnisque metus, quia in doloribus vita defecerat. Verbum autem ipsum defecit longas et gravissimas significat passio- Des. Deficere enim est paulatim minus facere, et ad finem perdendo aliquas valetudinis minutias pervenire; quod vitae humanae accidere posse manifestum est, quae ad terminum mortis usque perducitur. Superiora vero declarans subjungit: Et anni mei in gemitibus, quod multitudinem significat utique dierum. Considera quod dixit, in gemitibus, quia non fuit levis dolor ubi continuus gemitus Insonabat. Sive hoc magis ad martyrum pertinet passiones, qui in capite merito intelliguntur, quoniam ipsi membra sunt Christi. Et considera quia non in vocibus, sed in gemitibus posuit, nt Deo fieret amplius notum quod hominibus videbatur occultum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
