Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Qui videbant me foras fugiebant a me: excidi tanquam mortuus a corde. Et in isto alioque versu qui sequitur, figura est metriasmos, quae Latine dicitur mediocritas, quoties rem magnam mediocri relatione proferimus. Dicit enim: Qui videbant mc fo as fugiebant a me: scilicet qui minus Scripturis credentes, Dominum viderunt in cruce positum, foras a deitate ipsius exierunt, sperantes spem suam morte ipsius fuisse finitam. Sive haereticos significat, qui audientes in Ecclesia Scripturas divinas, videntesque magnalia, foras exeunt ad iniquas praedicationes, fugientes veritatem, in qua minime perseverare patiuntur. Bene autem sequitur, excidi tanquam mortuus a corde. Non enim a fidelibus mortuus dicitur, cujus deitas impassibilis veraciter aestimatur. Excidi a corde, id est a mento infidelium [mss. A., F. et B. ,fidelium], quod illis contingere qui defunctos homines obruendo, cum corpore simul eorum memoriam recordationemque sepeliunt.