# In Psalterium Expositio 1.30.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.18

Vers. 16. Factus sum sicut vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium. Vas perditum est quod fractum et ad nullos usus necessarium semper abjicitur: ita et Jesus mortuus quasi fractum vas abjiciendus putabatur a perfidis. Quid enim dici poterat mediocrius quam ut illa majestas omnipotens testis fragilibus aequaretur? Sed haec sic a dementibus putata perpende. Caeterum in illo semper fuit omnipotentia singularis et divina plenitudo mirabilis, sicut Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), id est substantialiter et manifeste. Divinitas enim esse non potest corporalis. Sequitur, quoniam audivi vituperationem mullorum circumhabitantium; significat perfidos Judaeos, qui synagogam circumhabitant, non inhabitant. Circum enim a circuitu, peccatores vult intelligi, de quibus in alio loco ait: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Merito ergo tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter, sed carnaliler advertere maluerunt. Sic per haec verba lucentia, tenebrosa facinora Judaici populi subtiliter indicantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
