# In Psalterium Expositio 1.30.24

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.24

Vers. 22. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Illa labia exponit dolosa, quae superius obmutescere dignoscentiae virtute praedixit, quae in hoc saeculo loquuntur adversus justum, id est Christum. Dignum nomen aptumque vocabulum, qui merito justus dicitur, quia via, ventas et vita (Joan. XIV, 6) comprobatur. Sed contra tale tantumque nomen pulchre ponit iniquitatem. Nam sicut lux obscuritati contraria est, sic justitiae iniquitas videtur adversa. Loquitur enim falsilas contra veritatem, quando Judaei Messiam proclamant adhuc esse venturum; quando Ariani creaturam dicunt Dominum Creatorem; quando pagani Saturnum, Jovem, Venerem, caeteraque portenta stulte nomina profitentur coelestia. Addidit, in superbia et contemptu, scilicet quoniam disputant superbi de humilitate Christi, cum dicunt Dominum coelorum carnis assumere non potuisse substantiam. Contemptores autem despiciunt immortalis credere Domini passionem. Nam cum audiunt flagellis caesum, alapis verberatum, traditum manibus impiorum, statim in blasphema verba prosiliunt, nequaquam intelligentes salutare consilium; non quia minus potuit Altissimus in pomposis honoribus hujus saeculi gloriosissimus apparere, sed declinare decuit, per quae humanum genus suum nequiter contempsit auctorem.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
