# In Psalterium Expositio 1.30.25

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.30.25

Vers. 23. Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te! Ad tertium venit ingressum, ubi diversis modis enumerat quanta beneficia Dominus se timentibus largiatur: commonens ut omnes sancti diligant Dominum, quoniam esse constat et nostrum judicem, et in futuro beneficiorum omnium largitorem. Sed consideremus hujus versus verba quid habeant. Multitudo dulcedinis est, quia multis praemiis Domini suavitas indicatur. Dulcis est cum corrigit, dulcis dura parcit, dulcis cum credentibus aeterna praemia compromittit. Sed intellige quod eis tantum dulcis est qui de ejus sapore gustaverint. Caeterum dulcedo ad eos non potest pervenire qui gustum ejus minime contingere meruerunt, sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Sequitur, quam abscondisti timentibus te, Non quia sanctis ideo abscondita esi ul cam minime consequerentur, sed quia in futuro judicio promittitur manifesta, quae hic sentitur abscondita. Recte autem intelligimus absconditam, ut eam desideria humana plus appetant: quia solet fastidiri omne quod subjacet; et vile plerumque creditur, quod sine aliqua difficultate praestatur. Sed hoc quod ait, abscondisti, homonymon est; significat etiam et negata; ut est illud: Gratias tibi ago, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti heac a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
