Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.32
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 32. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Hic virtus totius psalmi, et sacrae colligitur passionis utilitas. Nam cum dixisset: Diligite Dominum, sancti ejus, qui capiti vestro et crucifixionem contulit, et gloriam resurrectionis attribuit, ad postremum per definitivam sententiam dicit: Viriliter agile, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino: scilicet ne praedictis passionibus terrerentur, sed ad imitationem gloriosam fidelium se corda roborarent, quam sciebant ad mundi medicinam salutariter introductam. Haec figura dicitur epiphonema, id est acclamatio, quae post narratas res, breviter cum exclamatione prorumpit. Quapropter exhortatio ista bonorum est, ne se a bono proposito carnis imbecillitate subducant. Viriliter agite, id est in bonis operibus constantissime perdurate, nec feminea mollitie deficiatis, qui corda vestra Domino constanter offertis. Sic enim sustinentium pectora roborantur, si spem suam in Domini virtute confirment. Hoc autem praeceptum viris feminisque commune est, viriliter enim omnis sexus agit, qui nescit mollissimis facilitatibus immutari. Et respice quemadmodum partes illas passionis suae in toto psalmo servaverit. Prius dixit orationem, inde secuta passio est; ad postremum laetitiam fidelium constantiamque commonuit: ne tali munere suscepto, ulterius inimica fidei possit praevalere cunctatio.