Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.31.1
Unproofread scanNot analysed yet
David intellectus. Cum omnes psalmi generaliter dicti sint ad intellectum, ut eos sensus noster agnosceret, ne vivendi regulas ignoraret, merito quaerendum videtur cur in hoc titulo posuerit David intellectus? Primo meminit David, propter Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde intellectus ideo sequitur, quia nisi mise· ricordia Domini suffragante peccata nostra Intellexerimus, ad poenitentiae studium venire non possumus. In alio quippe psalmo dictum est: Delicia quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? hoc est enim quod dicit intellectus; ut cura nos inlelligere Divinitas praestiterit peccata nostra, pro eis diluendis studiosissime supplicemus. Nam pro illo errore quis supplicat, quem prorsus ignorat? Nam et cum Dominus Christus in quarta parte locuturus sit, primo versu sic inchoat: Intellectum dabo tibi; ut istius poenitentis merito, intellectus in titulo praemissus sit, cui etiam divina voce promittitur. Sed licet sint et alii poenitentium psalmi, tamen propter subtilitatem distantiae diversa titulorum significatione notati sunt. Primus enim qui in sexto ponitur, continet in finem, in hymnis, pro octava psalmus David, quoniam ille totus ad futuri judicii pertinet timorem. Iste vero merito tali est titulo praenotatus, qui se deterioratum tardius intellexit, quia peccata quae confestim prodi debuerant Domino, se diutius tacuisse confessus est. Status autem principalis hujus causae concessio est, quae cunctis poenitentibus datur. Concessio est enim, ubi adversariis omnia conceduntur, et per solas lacrymas supplices defenditur reus.