Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.31.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum lecta sunt peccata. Poenitens iste propria facta cognoscens, el ad exempla illius publicani qui tunso pectore oculos non levabat ad coelum (Luc. XVIII, 13)f totis viribus humiliato corde suspirans, nec invocare majestatem praesumpsit, sed beatos dicit eos quibus remissae sunt iniquitates; hic absolutionem desiderans peccatorum, nec tamen audens similia postulare. Merito ergo vocat illos beatos, qui haec ante meruerunt. Haec enim octava species definitionis est quae Graece dicitur κατά τον εναντίου, Latine per privantiam contrarii. Beato siquidem peccata contraria sunt. Et quoniam hic dicit remissa, competenter sub hac formula definitionis beatum virum constat expressum. Inter iniquitates vero et peccata sanctus Hieronymus in hoc psalmo hanc differentiam facit, iniquitates dicens quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam sive per scientiam committuntur; peccata vero haec esse definiens quae post cognitionem fidei vel gratiam baptismatis contrahuntur.