# In Psalterium Expositio 1.31.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.31.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.31.4

Vers. 2. Beatus vir cui non imputavit Dominus nec est in ore ejus dolus. Et hunc beatum eadem species definitionis amplectitur. Sed scire debemus alios esse quibus peccata reputantur, ut Paulo dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et adulterae mulieri in Evangelio: Vade, et amplius noli peccare (Joan. VIII, il). Alios autem esse manifestum est quibus peccata non reputat, ut Job, de quo dictum est: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir justus, et simplex, et timens Deum (Job II, 3)? Et Nathanael, de quo ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Quapropter illam partem suis votis elegit, in qua nulla sollicitudine mordeatur. Omnes tamen per gratiam divinae misericordiae ad haec dona perveniunt, sicut Joannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Sequitur autem, cui non imputavit Dominus peccatum; scilicet in cujus ore dolus non est; id est qui nulia sibi remissione placuerit; et cum sil peccator, Ipse se praedicet esse sanctissimum (quo morbo maxime laborat humanitas), sed sua potius delicta cognoscens, in humilitate satisfactionis jugiter perseverat. Ipse enim Domino placet qui sibi displicet; quia dum nos culpamus, veriloquium; cum nos volumus laudare, mendacium est. Hactenus fuere principia, in quibus misericordiam boni Judicis per humilitatem nimiam desideravit acquirere. Sed nos in parte ista divisionem non ponimus, quia diapsalmata sequimur, quae silentio Spiritus sancti noscuntur esse divisa; dum et illa servare possumus, et ista minime praeterimus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
