Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.31.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Peccatori gravis manus est quae flagellat, et ponderosa quae vindicat. Die ac nocte continuum tempus significat; ut merito sensa fuerit gravis, quae a castigationis pondere non recessit. Aliter enim feliciter non esset humiliatus, nisi eum manus Divinitatis imprimeret. Manus enim per tropologiam, operationem significat: quia hominum usus est manibus operari. Divinitas enim non manibus aliquid agit, sed voluntatis suae virtute Omnia disponit et perficit.