# In Psalterium Expositio 1.31.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.31.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.31.9

Vers. 7. Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino: et tu remisisti impietatem cordis [mss. A., B., F., peccati] mei. Hic magna pietas Divinitatis ostenditur, ut ad solam promissionem devotionis subito peccata laxaverit, quando sic judicat pium votum, quemadmodum operationis effectum. Dixit enim in corde suo, Domino non tacere que gesserat; et tanquam jam cuncta prodiderit, ita illi remissa sunt quae voluit confiteri; merito quando aliquem sola voluntas aut absolvit, aut punit. Pronuntiabo dicit, publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Sequitur de accusatione propria salutare remedium, quando pepercit judex, cum sibi non parceret reus. Impietas autem cordis fuit, quia tacere decreverat; ul illi se erederet celatum, qui antequam fiant omnia, potest habere notissima.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
