# In Psalterium Expositio 1.32.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.11

Vers. 10. Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Dissipat revera consilia quae mala vel pessima sunt; nam bona semper adjuvat atque confirmat. Nimis apta suis causis verba junguntur. Dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non permisit diutius permanere. Reprobavit cogitationes populorum, quia licet voluntas Judaeorum in nece Domini nefanda completa sit, resurrectione tamen ipsius constat esse reprobatam. Et quia de gentibus dixerat et de populis, ne quid videretur intactum relinquere, post etiam de principibus dicit, sive de tyrannis, qui legem Domini saevis persecutionibus impetebant: sive de spiritibus immundis, quorum consilium semper in malo est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
