# In Psalterium Expositio 1.32.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.12

Vers. 11. Consilium vero Domini manet in aeterum; cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi. Sicut hominum prava consilia dixit esse frustranda, ita nunc in aeternum dicit Domini permanere disposita. Peccator enim et mortalis homo caduca sapit, aeternus Dominus nulla reprehendenda constituit; sicut Isaias dicit: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam (Isai. XLIV, 10). Idem et Jeremias dicit: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem (Jer. XXXIII, 25). Consilium vero ipsius bene intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet: quia triumphalis mors Domini, diabolicum perenniter exstinxit exitium. Cogitationes autem cordis ejus, significat praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt, quae vel fuerunt, vel sequentibus saeculis futura succedunt, haec enim gestat ordinem rerum, qui permanet in saeculum saeculi. Cui sententiae illi merito cedunt, qui unam naturam in Christo Domino mentiuntur. Nam si consilium ejus stabile est, et cogitationes cordis ipsius permanent in saeculum saeculi, constat autem incarnationis arcanum, ejus cogitationem ejusque fuisse consilium; neccsse est, ut forma humanitatis assumptae, unus Filius in duabus naturis distinctis, perfectis atque adunatis, sicut coepit in unitate personae, semper existat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
