# In Psalterium Expositio 1.32.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.19

Vers. 18. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia ejus. Oculi Domini ponuntur pro voluntate divina: quia quos gratos habemus, ipsos sine dubitatione respicimus; econtra ab illis aspectus avertimus, qui nostris mentibus horruerunt. Ergo oculi Domini sunt super timentes eum: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Sed quoniam dixit de timentibus, opportune sequitur de amantibus, quia utrumque in Domini dilectione conjunctum est; nam qui Deum bene timet et amat, qui bene amat et timet. Res istae in humanis actibus dividuntur; caeterum in coelesti devotione sociatae sunt. Qui sint enim timentes exponit, id est, sperantes in misericordia ejus. Quod argumentum dicitur ab adjunctis; adjunctum est enim timere Dominum, et sperare in eo; quae res mutua et insolubili societate connectitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
