Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Duo ista sunt vota fidelissimi Christiani, ut in futuro judicio eripiatur a morte perpetua, et hic spiritualibus alimoniis transigatur. Eripit enim a morte animas justorum, cum eas tollit de potestate diaboli, cum per indulgentiam efficit liberos, quos peccati damnatio fecerat esse captivos. In fame autem eos alit, quando in hoc mundo, ubi bonarum rerum indigentia est, spirituali cibo nutrire non desinit quos redemit. Alimentum quippe dictum est, quasi mentis nutrimentum. In fame enim sunt positi, qui se coelestium rerum desiderio sera per accendunt. O fames illa multum satura, et sine penuria probabiliter semper avida! Esuriunt enim beati, non quia dominica dape jejuni sunt, sed quaerendo jugiter inardescunt, quia Domini appetitione proficiunt; sicut evangelista dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).