# In Psalterium Expositio 1.32.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.5

vers. 3. Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in jubilatione [mss. A., B., F., vociferatione]. Novum canticum dicit incarnationem Domini, qua mundus salutari exsultatione completus est, qua angeli canoris vocibus personarum laudantes et dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Monet ergo ut nos eadem et dicere debeamus et credere. Sequitur, bene psallite ei in jubilatione, id est in bonis operibus Deum invocate. Jubilatio est enim gaudium cum fervore animi et clamore indistinctae vocis expressum. In qua jubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adjunxerit. Et inspice salutarem doctrinam, quae nos ita praemonet, ut ante Deum inoffense psallere debeamus, qui renes nostros et corda cognoscit: ne magis inde gravius possimus offendere, si scelerati atque subdoli ad tanta mysteria videamur accedere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
