# In Psalterium Expositio 1.32.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.7

Vers. 5. Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. In hoc et sequentibus versibus per tertiam speciem definitionis, quae Graece ποιο'™;, Latine qualitativa dicitur, Dominum declarat narrando quae fecerit, vel quae quotidie facit. Illas enim res dicimus diligere, quas saepius operamur. Ita hic de Domino canitur: Diligit misericordiam et judicium, quasi non et prudentiam et temperantiam diligat. Sed quia istam nobis frequenter indulget, ipsam dicitur omnino diligere. In hoc ergo mundo diligit misericordiam, ubi eam longe lateque disseminat; videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemes patienter exspectat, ubi vitam prostat indignis, et his similia, quae pietati supernae constat omnimodis applicanda. Diligit quoque judicium, cum pios sequestrat ab impiis, et merita eorum aequitatis qualitate discernit. Sequitur ubi illam, quam superius dixerat, misericordiam largiatur, cum misericordia Domini plena est terra. Ista utique quae miseros continet, ubi diaboli oppugnatione laboramus, ubi a mandatis coelestibus carnis imbecillitate subtrahimur. Tunc enim quam misericordiam postulare possumus, cum jam nullis necessitatibus ingravamur? hic ergo misericordiam quaeramus, de qua universa terra completa est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
