# In Psalterium Expositio 1.32.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.32.8

Vers. 6. Verbo Domni coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Quamvis et ad conditionem rerum versus iste pertinere videatur, tamen et spiritualiter decenter accipitur. Verbo Domini, hoc est a Filio Dei coeli firmati sunt, id est apostoli, sive sancti stabiliti sunt, qui orbem terrarum salutari praedicatione complerent. Sequitur, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum: utique, quando a Spiritu sancto eorum doctrina veniebat. Virtus enim et ad miracula pertinet quae faciebant, et ad legem Domini quam gentibus praedicabant. Nam si diligentius perscrutemur, et sanctam hic significat Trinitatem. Dicendo enim Verbo, Filium declarat; adjungendo Domini, Patrem dicit: spiritu oris ejus, utique Spiritum sanctum vult intelligi qui ante tempora de Patre processit. Et ut in tribus personis manifestam intelligeres unitatem, ejus dixit, non eorum. Vers. 7. Congregans sicut in utrem aquas maris; ponens in thesauris abyssos. Quod ait, Congregans sicut in utrem aquas maris, si ad litteram velis advertere, clausum significat mare littoribus. Nam si hoc spiritualiter velis agnoscere, uter est exutum pecoris tergus, quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos. Hic uter Ecclesiae comparatur: quia sicut iste susceptas aquas, sive aliquid tale complectitur, ita et illa adunationem populi credentis includit. Aquae vero maris populum significant Christianum, qui in mundi salo fluctu alternante concutitur. Abyssum vero dicimus nimis aliquid profundum, quod altitudine sua humanos in se descendere non permittit aspectus. Ergo in thesauris suis, id est sapienti» et scientiae ponit altitudines profundas; ut probet quis ejus Scripturas studio pietatis inquirat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
