Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem servo Domini psalmus David. Haec omnia nomina bene intelliguntur de Domino Salvatore. Nam et in finem ipsum significat. Et servo Domini de ipso dicitur qui formam servi accipiens, factus est obediens usque ad mortem (Philip. II, 7); sicut Isaias propheta de ipso dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum (Isai. XLII, 1). Psalmus vero et David frequenti expositione jam nota sunt; quae ideo ad personam Domini pertinere noscuntur, quoniam ei convenire ipsorum nominum expositio declarat.