# In Psalterium Expositio 1.35.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.4

Vers. 2. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniret iniquitatem suam et [ed., ad] odium. Sceleratus iste de quo dicturo est: Non est timor Dei ante oculos ejus, neglexit operam legi dare, ut intelligeret persuasionem suam esse falsissimam; sed contemnens dicta salutaria, veritatem studuit omnimodis ignorare. Is ergo dolose egit in conspectu Dei, ut suam iniquitatem et odium refugeret invenire: credens per ignorantiam praecepti se posse defendi. Pulchre autem definitum est peccata nostra esse iniquitalem et odium, quoniam illa odisse debemus per quae ad aeterna supplicia pervenimus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
