# In Psalterium Expositio 1.35.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.6

Vers. 4. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae; malitiam autem non odivit. In exponendo adhuc viro pessimo perseverat. Ait enim: Iniquitatem meditatus est, id est, errorem longa meditatione tractavit, libros scilicet faciendo perversos; ut non tantum ipse delinqueret, verum etiam posteritas eodem auctore peccaret. In cubili suo, id est in corde proprio. Cubile enim a cubando dictum est, ubi animus noster intus inhabitans bonum malumque meditatur. Astitit vero dicit omni viae non bonae, id est saeculi istius vitae, quam non transivit, ut reliqui confitentes, sed in eadem commoratus atque defixus est. Ad cumulum quoque intulit peccatorum, malitiam autem non odivit. Hic malitiam vult intelligi cunctorum criminum matrem, in uno verbo concludens quod latius videbatur effusum. Hanc icitur affectare piaculum est, quam non solum vitare praecipimur, sed merito eam odisse compellimur; quatenus lanium facinus perpetua exsecratione damnemus. Memento autem quod a capite psalmi hujus per quatuor versus figuram posuit synathroismos, quas uno tractu atque circuitu crimina multa concludit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
