# In Psalterium Expositio 1.35.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.8

Vers. 6. Justitia tua sicut montes, Domine; judicia tua abyssus multa: homines et jumenta salvos facies, Domine. Quamvis usus habeat: Justitia tua sicut montes Dei, multo tamen absolutior est Hieronymi fida translatio, quae Domine magis quam Dei posuit. Justitia tua beatos dicit apostolos, qui capaces Domini justitiae devotis sensibus exstiterunt; quos merito montibus comparavit, quoniam summae veritatis lumen in ipsis primordiis haurientes, humilibus populis sanctis praedicationibus infuderant. Sicut montes qui sole orto radios novae lucis excipiunt, et ad convalles terrarum refusa claritate transmittunt. Abyssus hic in bono posuit, profunditates ejus divinis judiciis comparando. Abyssus est enim profunditas aquarum, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre praevalemus. Quis enim magni pelagi aut interna conspiciat, aut spatia latissima comprehendat? Sic divina judicia nec mente complecti possumus, nec ratione aliqua definire praevalemus; sicut Apostolus dicit: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles vice ipsius (Rom. XI, 33)! His tamen omnibus unum nomen appositura est, Abyssus, id est profunditas quae non valet apprehendi. Exponit etiam quare judicia ejus abyssum dixerit: merite, quando peccatoribus, jumentorum se inordinata voluntate tractantibus, beneficia suae pietatis indulget. Hoc autem qum mens, quae ratio comprehendat supplicationem poenitentium ad praemia transire justorum? Vides ergo Domuit judicia profundis abyssis aptissime comparata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
