# In Psalterium Expositio 1.35.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.9

Vers. 7. Quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus! filii autem hominum ia protectione alarum tuarum sperabunt. Nunc latius per varias enumerationes exponit quod superius breviter dixit, Judicia tua abyssus multa. Quemadmodum admirantis adverbium est, id est, quam sublimiter, quam potenter misericordias tuas largitate mirabili contulisti, ut et peccatores ad praemia venire faceres, et justos sperare promissa dona sancires! Et nota quod superius homines dixerit, nunc autem filios hominum ponit. Homines plerumque dicuntur, qui necdum primi hominis vetustate deposita, in originalis peccati crimine perseverant. Nam et ipse Adam quoniam primus est, homo dicitur, non filius hominis. Filii autem hominum sunt qui gratiam baptismatis consecuti, in novam progeniem, praestante Domino, renascuntur. Nam et ipse Christus Filius hominis dictus est, ut revera cujus praemia suscipiunt, ejus et nomine decorentur. Alae vero sunt Domini praecepta Novi et Veteris Testamenti, in quorum protectione justus omnis sperare cognoscitur, dum eis obedire monstratur. Haec similitudo tracta est competenter ab avibus, quarum pulli teneri spem suam in maternarum alarum protectione ponere consuerunt. Quo exemplo et simplicitas sperantis ostenditur, et blandissimi beneficii cautela declaratur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
