# In Psalterium Expositio 1.36.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.1

Psalmus ipsi David. De verbis tituli istius non est quod noviter dicere debeamus; sed intentionem psalmi magnopere de bemus aperire. Totus enim ad mores pertinet corrigendos. Instruit quippe Ecclesia, quae nunc introducitur ad loquendum, praeceptis salutaribus genus humanum, ne mortiferis erroribus misceatur: malos poena deterrens, bonis praemia compromittens. Quod doctrinae genus omnino efficacissimum est, ut et superbi humilientur, et humiles digna consolatio prosequatur. Est etiam alphabeti Hebraei ordine digestus, minus habens litteram sextamdecimam; quem, sicut in superioribus jam dictum est, ad illos aestimamus esse referendum, quibus deest aliquid de perfecta conversatione sanctorum. Nam cum omnes litterae apud Hebraeos significantias suas habeant, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, eum quoque significationem ipsius non habere. Dicant studiosi fortasse meliora: nobis tamen diutius perquirentibus concessum non est aliud invenire quam diximus. Memento vero quod istorum alphabetorum jam tertius psalmus est, quoniam et ipsi ad septenarium numerum tendunt, quod suo loco dicendum est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
