Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. HE. Desine ab ira et derelinque furorem; ne aemuleris ut nequiter facias. Desine illi dicit qui adhuc insano animi tumore remurmurat, qui inflammatus ira et indignatione blasphema verba profundit; ut sibi felicitatem negatam saeculi conqueratur, quam habere pessimos contuetur. Ira est, sicut et alibi diximus, quae celeri motu animum succendit; furor qui diutius perseverat. Ergo utraque nos jubet deserere, per quae ad culpam possumus pervenire. Addidit, ne aemuleris ut nequiter facias. Nequitiam veteres definierunt voluntariam esse malitiam, iu quam non casu incidimus, sed spontanea delectatione versamur. Hanc frequenter prohibet ne quis velit imitari. Nequam enim dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus.