Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. VAU. Et pusillum adhuc et non erit peccator; et quaeres locum ejus nec invenies. Pusillum, exiguum aliquid parvumque significat, quod constrictis digitis manu possit includi. Pusillum enim a pugno dicitur. Hanc brevem atque ultimam aetatem in remedio laborantium Ecclesia pollicetur: ne longa credatur, ubi fidelis fatigari posse cognoscitur. Pusillum vero dicit tempus quod restat usque ad diem judicii, quod comparatione praeteritorum dierum omnino parvissimum est. Et non erit peccator; non quis ipse qui peccavit non erit; sed peccare jam desinet. Locum enim ejus istum mundum significat, qui peccatoribus favet, proprieque ipsi amicus est ubi tanquam in domicilio suo delicta vernare mani festum est.