# In Psalterium Expositio 1.36.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.14

Vers. 12. Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Mansuetos appellamus manu consuetos, id est patientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, non nt ipsi aliquem gravare praesumant. Sed vide quanta vis sit istius nominis, ut eum multarum virtutum capacem esse deceat Christianum, ad perfectionem totius boni explicandam constet edictum. Hos dicit possessuros Jerusalen futuram, de qua saepe jam ditium est. Civitas quae semper honorum suavitate completa est, ubi ejus habitatores non mercibus degunt, sed divina delectatione pascuntur. Non ibi quisquam laborat ut vivat, sed ex toto quietus accipit quod beatus animus concupiscit: ibi oculis cordis beata esuries saginatur; ibi anima solo visu reficitur, quando quidquid ad ejus pertinet desiderium, Dominici vultus contemplatione praestatur. Sequitur, delectabuntur in multitudine pacis. Hic jam veritas ipsa perfectae beatitudinis indicatur; ut semper suaviter sentiatur omne quod est, nec aliquando possit desinere quod delectat. Nam ut ostenderet ipsam delectationem nulla contrarietate dissolvi, addidit in multitudine pacis. Pax enim futuri saeculi est, ubi nihil adversum, nihil potest esse contrarium, sed uno modo coeptura gaudium suavissime perseverat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
