# In Psalterium Expositio 1.36.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.19

Vers. 17. Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Pia mater quasi bonos filios osculans atque complectens, adhuc in eorum consolationibus perseverat, suadens melius esse modicum justo super divitius peccatorum. Sed intendamus quid sit modicum: quia ipsum est quod efficit magnos. Modicum hic sentiatur humilitas, in qua dum se animus noster cohibet, mundi pretiosa transcendit. Contra, divitiae sunt peccatorum multae, id est congestio criminum, et abundantia delictorum. Unde quantum sit melius, aestimemus modicum illud justi percipere, et molem tantorum scelerum non habere; illud siquidem ad coelorum regna perducit, istud autem demergit in tartarum. Hoc argumentum tractum est ex contrariis; contrarium est enim modicum justi, quam multae divitiae peccatoris.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
