# In Psalterium Expositio 1.36.20

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.20

Vers. 18. Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. Brachia iniquorum superbas significant arti unes, in quibus impii praesumunt, dum nulla rationis consideratione flectuntur. Et non dixit, franguntur, quod uno ictu poterat provenire; sed conterentur, id est assidua tritura minuentur, dum semper gravius sit per partes imminui quam subita clade consumi. Sed sicut impios tali interminatione debilitat, ita justos bona promissione confirmat. Confirmare enim est in animi afflictione positum consolatorio sermone roborare. Quod si bene respicias, tali dicto totius psalmi virtus expressa est. Istis enim omnibus sententiis agitur, ut et praesumptio peccatoris dejiciatur, et justi animus sublevetur. Quae figura dicitur paradigma, id est exemplum hortantis vel deterrentis. Quod hic quoque facium est, cum justos invitat prosperis, et peccatores terret adversis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
