Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. Malum tempus significat diem judicii, quando omnis caro sollicita actuum suorum retributionem compensationemque formidat, sicut alibi dicit: In die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). In isto ergo tempore non confundentur immaculati, quibus per gratiam satisfactionis peccata dimissa sunt. Sequitur, et in diebus famis saturabuntur. Dies famis, tempus hujus mundi significant, quando beati esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Nam in resurrectione justis non est tempus famis, sed bonorum omnium aeterna satietas. Ergo in hoc mundo, ubi justi possunt esurire, vel quaerere justitiam, saturabuntur, scilicet, per Scripturas sanctas, per exempla dominica, per retributiones saepissime repromissas, quibus epulis fideles satiat Christianos. Quapropter devotis promittitur perfecta securitas, ut in futuro judicio non erubescant, et in hoc mundo competentia dona percipiant.