# In Psalterium Expositio 1.36.24

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.24

Vers. 22. LAMETH. Mutuatur peccator et non solvet; justus autem miseretur et commodat. Mutuatur peccator, quando verbum Dei audit, et non illud suis operibus repraesentat. Hoc est enim non solvere, jussa minime Divinitatis implere. Mutuatur etiam quando Dei beneficia diversa suscipit, et nullam gratiarum restituit actionem; sed contra protervus, et tanquam nihil acceperit, semper ingratus est. Justi vero causa diversa est; nam quamvis hic pauca suscipiat, pia devotione plura restituit: largienti in omnibus gratias agens, paupertatem sibi datam divitias putat, dolores quoque ipsos et calamitates amplectitur, qui spe futuri praemii contra ipsas quoque mortes patientia interveniente confligit. Et intende quod dicit, miseretur et commodat, hoc ad eleemosynas pertinet largiendas, ubi prius misericordia praecedit, et post humanitas benigna subsequitur. Et considera quoniam per figuram diaphoresis, per quam fit differentia personarum, inter justum et impium contrariam sibi distantiam facit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
