# In Psalterium Expositio 1.36.25

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.25

Vers. 23. Quoniam benedicentes eum possidebunt terram, maledicentes autem illum disperient. Sicut superius per figuram diaphoresim, peccatorum et justorum voluntatem divisit, ita et nunc per eamdem figuram, eorum retributiones et praemia segregavit: ne confusum relinqueret quod nulla sibi vicinitate congrueret. Nam qui benedicunt Dominum, id est qui in omnibus gratias referunt, et ejus mandata custodiunt, terram illam viventium accipient possidendam, de qua et alius psalmus dicit: Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Maledicentes autem et blasphemi, vel Dei legibus inobedientes, ab illa patria submoventur; non quia ipsi non erunt, quos poenalis flamma torquebit, sed quoniam a justorum promissa beatitudine disperibunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
