# In Psalterium Expositio 1.36.30

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.30

Vers. 28. SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi. Duobus modis vitam nostram pia mater instituit. Primus est, ut mala declinemus, quia peccatori bonarum rerum repente esse non potest appetitus. Secundus ut bona faciamus propter quod a vituperabili actione cessavimus. Declinemus ergo mala, quae nostra sunt, et faciamus bona, quae Christi sunt, quia Dominus in judicio justos suos non vocat ad praemium, quoniam pauperibus nihil tulerunt: sed ideo coronat, quia nudos vestierunt, visitaverunt infirmos, et esurientes sitientesque pascere delegerunt. Vides ergo quia non sufficit Christiano a malis abstinere, nisi etiam bonum nitatur quadam operatione perficere. Verum haec praecepta quid sequitur? Et inhabita in saeculum saeculi; ut tali promissione confisus, futura praemia spe certissima jam possidere videatur· Saeculum vero saculi significat aeternum regnum, quod nulla successione mutabitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
