Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.32
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Frequenter sensus iste repetitur, ut amplius quae sunt ventura credantur. Divina siquidem miseratio, dum nos mavult gehennae poenas evadere, dignatur saepius admonere. Et sicut superius justorum semen, id est opera in benedictione dixit esse mansura, ita hic impiorum actus perire confirmat. Peribunt sane, quando et ipsum delicium, et locus noscitur interire peccantium. Nam perire opera infidelium, non tam nostris verbis quam Salomone dicente probabimus; dicturi sunt enim in Judicio: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 8, 9). Vides perire quidquid hominem perdit, et sola consistere quae in regno Domini faciunt permanere.